- QUADRATUS
- I.QUADRATUSApostolorum discipnlus. Praesul Atheniensis, post Publium. Adriano. Christianos persequenti, apologiam obtulit, addiditque orationem tam insignem, ut Imperatoris animum ad mitiora in flecteret. Hieron. de Scripterib. Baron. A. C. 125. Euseb. Hist. Eccl. l. 3. c. 37. Vide etiam Numidius.II.QUADRATUSConsul cum Candido iterum munere functus est eô annô quô Hadrianus Imperator Tribunus plebis est factus, apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 3. De utroque vetus Inscr. T. IULIO. CANDIDO II. A. IULIO QUADRATOII. COSS. qui annus erat Imperii Traiani octavus, aetatis Hadriani vigesimus nonus. Casaubon. ad Spartian. loc. cit.III.QUADRATUSP. Victori vicus Romae regione 14. Cuius sit mentio in veteri inscriptione sub Traiano Imperatore.IV.QUADRATUSPanis Vide supra Buccea.V.QUADRATUSRomanus Historicus, cognomentô Asinius, Ionicâ dialectô Romanam historiam libris 15. condidit. Opus autem suum χελιετηρίδα in scripsit, quia complecteretur annos mille, teste Suidâ. Nempe historia erat ab Urbe Cond. usque ad annum Urbis millesimum, quô millenarius Agon a Philippis Imperatorib. maximô fuit apparatu celebratus. Quod minus perspexit Suidas, qui perduxisse historiam ait, usque ad Alexandrum Mammcae filum. Puto idem opus signari, quando Stephan. ex Asinio hoc Quadrato, vel secundum Ρ῾ωμαϊκῆς χιλιάδος citat in Α῎νθιαν, vel de cimumquartum Ρ῾ωμαϊκῆς χιλιαρχίας in Ο᾿ξύβιος, vel decimumquintum Ρ῾ωμαϊκῶν in Θαλψίπολις. Etiam Parthyenica, sive Parthorum origines ac bella, in literas retulit, teste Capitolinô in Vero, c. 8. Quodquidem et iam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis. purgat. Primum Παρθυηνικῶν librum Steph. advocat in Γηλὺς, tertium in Γερμανίκεια et Ταρσός, octavum in Γάζακα, nonum in Σόλυμα. Idem ἁπλῶς laudat Α᾿σίνιον Κουάδρατον in Μεςςήνη. Porro Παρθενικὰ hic liber vocabatur in codicib. vulgatis; unde Xylander fecit Παρθικὰ; sed scripserat Steph. Παρθυηνικὰ. nam Παρθυήνη potissima est regio Parthiae, unde synecdo chice Πάρθοι pro Παρθυηνοί. Vide Voss. de Hict. Gr. l. 2. c. 16. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.